PSALMUS

PSALMUS
PSALMUS
a Cantico qui differat, exonit Augustin. in Psalm. 67. Inter Psalmum et canticum hoc interest, quod Canticum ore profertur, Psalmus autem visibili organô adhibitô, i. e. Psalteriô, canitur. Quod eonfirmat Gregorius Nyssenus Tract. 2. in Psalm. c. 3. Ψαλμὸς μέν ἐςτιν διὰ τοῦ ὀργάνου Μουσικοῦ ψαλμῳδία, Psalmus quidem est melodia organô Musicô fieri solita. Adde Eucherium de Quaestionibus utriusque Testamenti, Papiam, Lexicon Graec. MS. apud Car. du Fresne, Alios. Certe ψαλμὸς, vocabulum Graecum, a ψάλλω est, tango et leni quôdam motu percutio: unde ψαλτήριον, Instrumentum, quô psallitur. Quod nomen a LXX. Interpretib. inditum est Libro Psalmorum Davidis, quae inscriptio a Luca Euangelista usurpatur, c. 20. quando Dominum ipsum sic loquentem introducit, v. 42. et ipse David dicit in libro Psalmorum, Dixit Dominus Domino meo etc. Idem Actor. c. 1. v. 20. Petrum citantem Psalm. 69. v. 26. Scriptum est in libro Psalmorum, fiat commoratio eius deserta. Cum titulus apud Ebraeos sit Sepher Tehilim, i. e. Liber laisdum seu laudationum, formâ masculinâ anomalâ, quâ utuntur Rabbini, locô femininae tehiloth, in Bibliis usitatae. Fuit autem ψαλτήριον, quô Psalmi occantari solebant, instrumentum Musicum triangulare, quod Δ. delta Graecum maiusculum formâ referebat, ut aiunt, superius ventrem habens concavum, in quo decem erant chordae: quae cum digitis tangerentur, a parte superiori dulcis reddebatur sonus, qui proprie ψαλμὸς dicebatur, h. e. consona et concinna illa melodia, quae ex chordis psalterii ad tactum digitorum reddebatur. Hinc Psalterium ad librum ipsum et Psalmorum nomen ad Hymnos translatum est. Hebraei instrumentum illud nebel vocant, Nablium vel chelyn quod unum omnium Musicorum instrumentorum rectissimum esse dicunt, nihil in se vel perversum continens vel obliquum. Augustinus ἀλληγορητὴς hîc, in sua Psalmorum explicatione, ait, Per Spiritum Sanctum aptatam fuisse gratiam Dei in superioribus inspiratam buic organo, quod Psalterium appellatur, quia hoc solum organorum Musicorum sonos de superioribus habet quô doceamur, quae sursum sunt —— attendere, et quae infima, i. e. vitia carnalia, devitare. Porro, Psalmorum formam fuisse metricam et ad Musicam accommodatam, apud plerosque in confesso est: quô autem genere metri scripti sint, etiam ebraicae literaturae peritissimi, negant se exacte scire. Ut de Auctore eorum, Spiritu S. et Amanuensibus eius, Mose, Salomone, Asapho, Aliis, nil dicam: Distributio seu Divisio Libri Psalmorum, secundum nonnullos, in quinque fit partes seu libros, quorum I. habetur, a Principio usque ad Psalmum 40. II. a 40. usque ad 71. III. ab 71. usque ad 88. Iv. ad 88. usque ad 105. V. ad 150. eo quod toties reperiatur in Psalmis haec clausula, Amen, Amen. Sed partitionem hanc reiciunt Hilarius et Hieronymus, sequuti Ebraeorum auctoritatem, et maxime Apostolorum, qui semper in N. E. Psalmorum librum nominant unum asserentes Volumen; quae sententia etiam Augustino probatur in Psalm. 150. Interim non inutiliter Athanasius
Psalmos distribuit, in Διηγηματικοὺς, i. e. Enarratorios; τοὺς εν παραινέσει, Admonitorios, τοὺς εν προφητείᾳ, Propheticos; τοὺς εν ἐυχῇ, precatorios, καὶ τοὺς εν ἐξομολογήσει, i. e. in Confessioneversantes. Quosdam praeterea agnoscens, qui συμπεπλεγμένην, admixtam, habeant vel supplicationem cum confessione, vel vaticinium cum historia, vel adhortationem cum cantico etc. quos omnes ordine recenset Epist. ad Marcellinum, de Interpr. Psalm. Tom. I. ubi alte hoc argumentum tractat. Vide Andr. Rivetum, Prolegom. de Psalmis, cui adde Cocceium in Psalmos. Canebantur illi, apud veteres Christianos, admensam, Chrysost. in Psalm. 42. Clemens, l. 6. et. 7. Strom. nec non Paedag. l. 2. c. 4. Inter opera durna, Basilius Caesar. Epist. 1. Theodoretus, Praef. in Psalmos, idem Chrysost. in Ps. 42. in conventibus maxime sacris. 1. Corinth. c. 14. v. 26. idque a mulieribus quoque, quod postmodum sublatum, Isidorus Pelus. Ep. 90. l. 1. Graeci recentiores, illos in XX. classes, quas Καθίσματα vocant, quasi Sessiones, hasque iterum in tres partes Graece ςτάσεις seu stationes, dividunt, quas hymnôillô Δόξα πατρὶ καὶ υἱῷ etc. terminant; aliter ac fit in Ecclesia Latina, quae hymnum hunc post omnes Psalmos recitat. Vocant autem Καθίσματα, iudice Balsamone, quod Concilii Laodicens. decretô, in unoquoque Psalmo, interiectô spatiô lectio fieret, ne, dum Psalmi unô contextu legerentur, taedium auditoribus oboriretur. Στάσεις vero, quod stantes recitant, vel, quod lectione finitâ stant et quasi respirant. Hôc modô divisos Psalmos quô pactô per totum annum recitare soleant, docet Cl. Suicerus Thes. Eccl. voce Ψαλμὸς ex Leone Allatio. Vide quoque Typicum Sabae, Triodium, Euchologium et Horologium: uti de Latinorum circa haec ritibus, infra quaedam, et plura hanc in rem, in voce Psalmi; item Psalmorum cantus. Sed et praeter Psalmos Davidis, cantabant nonnulli olim Psamos, Salomonis dictosaliorumque, quod vetitum can. 59. Concil. Laodiceni, ubi ἰδιωτικῶν i. e. privatorum nomine indigitantur. At, quod de se ipso, in media Ecclesia, Paschatis die, uxores psallere iussit Paulus Samosatenus, blasphemae impudentiae apex est. Vide Eusebium, Histor. Eccl. l. 7. c. 30. laudatum Suicero ubi supra: uti de distinctionibus Psalmorum in Eccles. Romana supra, in Chorae, Nocturni, et hîc infra. EPITHETA PSALMORUM VARIA, MAXIME APUD ECCLESIAE ROMANAE SCRIPTORES.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Psalmus Hungaricus — Le Psalmus Hungaricus opus 13 de Zoltán Kodály est une œuvre pour ténor, chœur et orchestre composée en 1923. Le Psalmus fut commandé pour célébrer le cinquantième anniversaire de l unification de Buda et Pest, et fut créé en novembre 1923, avec… …   Wikipédia en Français

  • PSALMI — I. PSALMI vox sacra. Horum significatio laxa admodum est, cum libri Canonici V. T. in Mosen, Psalmos et Prophetas dividuntur, Strictius vocem usurpant, qui illam ad denotandos 5. libros Poeticos, Iobum, Psalmos, Proverbia, Ecclesiasten et… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Gradual — • In English often called Grail, is the oldest and most important of the four chants that make up the choir s part of the Proper of the Mass Catholic Encyclopedia. Kevin Knight. 2006. Gradual     Gradual …   Catholic encyclopedia

  • Compostela. Ad Vesperas Sancti Iacobi — Compostela Ad Vesperas Sancti Iacobi Codex Calixtinus XIIe siècle Álbum de Ensemble Organum Publicación 10 de septiembre de 2004 Grabación mayo de 2004 Género(s) …   Wikipedia Español

  • Traditional Ambrosian Rite — This article is about the form of the Ambrosian Rite used before the Vatican II; for an explanation of the history and of the current form of this Rite, see Ambrosian Rite. Traditional Ambrosian Rite is the form of the Ambrosian Rite used before… …   Wikipedia

  • Vespro della Beata Vergine — (SV 206 et 206 bis), Vêpres de la Vierge (1610), ou plus simplement les Vêpres de 1610 en français, sont une composition musicale de Claudio Monteverdi. Sommaire 1 Histoire et contexte 2 Structure 3 Sources …   Wikipédia en Français

  • Vêpres de la Vierge (1610) — Vespro della Beata Vergine Vespro della Beata Vergine (SV 206 et 206 bis), Vêpres de la Vierge (1610), ou plus simplement les Vêpres de 1610 en français, sont une composition musicale de Claudio Monteverdi. Histoire et contexte Les Vêpres sont l… …   Wikipédia en Français

  • Ad vesperas Sancti Ludovici Regis Franciæ — Antiphonaire des Invalides, 1682 Álbum de Ensemble Organum Publicación septiembre de 2005 Grabación febrero de 2005 Género(s) Música barroca …   Wikipedia Español

  • Chants de l'Église de Rome: Vêpres du jour de Pâques — Chants de l Église de Rome Vêpres du jour de Pâques VIe XIIIe siècles Álbum de Ensemble Organum Publicación 1998 Grabación Noviembre de 1996 Género(s) Música medieval …   Wikipedia Español

  • Ambrosian Liturgy and Rite — • The liturgy and Rite of the Church of Milan, which derives its name from St. Ambrose, Bishop of Milan (374 397) Catholic Encyclopedia. Kevin Knight. 2006. Ambrosian Liturgy and Rite     Ambrosian Liturgy and Rite …   Catholic encyclopedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”